- DIVODORUM
- DIVODORUMPtol. a Gallis dictum, quasi Aqua fontis, Gallicâ enim linguâ Dur vel Durum aquam olim sonuit: vel a Belgis, quasi Divina aqua, vel Sacrum ostium, ad os quippe Saliae positum, fluvii sale et salinis suis, quae olim inter summa Deorum beneficia Galli Germanique numerabant, incliti. Urbs quondam clarissima et maxima Austrasiae, nunc Lotharingiae metropolis, alio nomine Mediomatrici a gente, cuius caput fuerat. Item Mettis, quo nomine ante A. C. 400. dici coepit, in Not. vett. in prov. Belgica prima secundo loco numerata. Huc Augustoduno translati Gynecaei, in Not. Imp. et inter legiones Pseudo Comitatenses, intra Gallias, primae Flaviae Metis, mentio fit. Habuit olim stante Imperio Amphitheatrum extramuranum, et Palatium, fuit enim sedes Regum Austrasiorum undecim, quos vulgo Mettenses vocant, a morte Chlodovei Mag. ad obitum Dagoberti iun. per Annos circiter 170. Vide Greg. Turon. Hist. Fr. l. 8. c. 36. Walafrid. Strabon. in vita S. Galli, etc. Eadem fuit et Lotharii et Zuventibaldi Regum, qui REgnum Lotharii obtinuêre, rEgia. episcopalis est, fueruntque olim quidam Praesules eius Archiepiscopi vocati, quod more Archiepiscoporum seu Metropolitanorum Antistitum Pallium tulerint, ab Urbicio 15. Antistite, non iure sedis suae, sed merito ac dignatione personarum. Vulgo Mets en Lorraine. Baudr. Urbs ampla et dives, intra fines Lotharingiae comprehensa, sita ad Mosellam fluv. ubi recipit Selnam vel Saliam, 10. leuc. a Viroduno in Ort. 11. a Tullo in Bor. 5. a Theodonis villa in Austr. sub Galliae Rege ab A. C. 1552. cum antea libera esset civita. arcem habet validam, habuitque, ut dicutm, Reges proprios, sub prima stirpe Franciae Regum. Nunc Parlamenti sedes est in hoc tractu. Regio adiacens, Metensis tractus, le pais Messin, Germ. Mettingow, non Ornam modo fluv. sed etiam Alsuntiam, quem Auson. Alisontiam Alsitz vocat, olim attigit, cum Luciliburgum castrum in eo collocet Sigifrid. Comes in litt. A. C. 963. Eius pars inter Mosellam et Saliam, a situ appellatur Insula, Liste de Mets: pars trans et ad Mosellam, Vallis Mettensis le Val de Mets: pars denique inter amnes Saliam et Nitam le Nied, salinensis ager le Saunois. Brouverius Metingouvam Arduennensi pago ac Luciliburgensi Ducatu,atque valle Alsontiensi, quam Alsontia Luciliburgensis fluviolus irrigat, terminari ait. In Numidia etiam civitas Metae fuit, sedes Episcopatûs. Vide Vict. Uticens. de perfec Afric. l. 4. et Hadr. Vales. Not. Gall. Alii Divodorum Theonis villam, vulgo Theonville esse putant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.